- INTESTINARII Artifices
- INTESTINARII Artificesmemorati in l. 2. Cod. Theodos. de Excus. Artif. qui intestinum opus, quod sc. introorsus et in ipsa domo fit, nempe sub recto (vide Vitruv. l. 4. c. 4. l. 5. c. 2. et l. 6. c. 8.) faciebant. Pro ligneo usurpatum Budaeus putat, esseque, quod minutariam s. menuiserie Galli vocant; cui consentiunt Barbarus et Philander, qui ad ligneas fenestras referunt. Bernard. vero Baldus ad ligne laquearia, quibus suggrundia ornatûs gratiâ suffiguntur, apud C. du Fresne in Gloss. Slamas. Intestinum opus proprie dicitur, quod e liguo quidem fit, sed elegantiore fabricâ, et eâ arte, quam λεπτουρλίαν Vetr. dixêre, hodie minutariam Galli appellant, in hoc Budaeo assentiens. Fuêre autem plurimi artificii haec opera, Graeci, Campani, Siculi. Plin. l. 16. c. 42. Firmissima in rectum abies, eadem valvarum repagulis, et ad quaecumque libeat intestina opera firmissima, sive Graeco, sive Campano, sive Siculo, fabricae artis genere spectabilis, ramentorum crinibus pampinato semper orbe se volvens, ad incitatos runcinarum raptus etc. Nec aliud quam mediale ligni, ad ea facienda sumebatur. In iisdem alciae solum, runcinae et planae locum habebant, non dolabrae, et in aedium tantum interiore parte, sita erant, hincque, ad differentiam τῶ ὑπαιθριῶν, nomen sunt nacta. Vide Salmas. ad Solin. p. 1034. ubi de abiete, et p. 1040. ubi de nuce: de Intesitinis veor animalium, eorumque multiplici functione ac usu, Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 21. et l. 4. c. 41. uti de Intestino farto, supra in voce Ferumen; et de ratione vett. in Intestim, animalium scribendi infra in voce, Membranae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.